duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et
quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris
eius Aphsiba
fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas
delevit Dominus a facie filiorum Israhel
conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat
Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut
fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et
coluit eam
extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in
Hierusalem ponam nomen meum
et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus
atriis templi Domini
et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et
observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit
ut faceret malum coram Domino et inritaret eum
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini
super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium
eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis
tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam
dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae
praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus
Moses
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut
facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie
filiorum Israhel
locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum
dicens
quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas
super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit
etiam Iudam in inmunditiis suis
propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam
mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant
ambae aures eius
et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus
domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae
delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius
dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in
manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis
adversariis suis
eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint
inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto
usque ad diem hanc
insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis
donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis
quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino
reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et
peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Iuda
dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in
horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro
eo
viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset
duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Mesallemeth filia Arus de Iethba
fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses
pater eius
et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius
servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit
eas
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit
in via Domini
tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt
regem in domo sua
percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant
contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium
eius pro eo
reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et
regnavit Iosias filius eius pro eo